Kali Nigra Dea
Est-ne mea Mater nigra vero nigra
dicitur Kali nigra esse
pectus meum tamen negat
si nigra sit, quomodo
mundum illuminare possit.
In vicem quoque vel alba vel gilva est
vicissatim vel veneta vel rubra est
Eam perspicere non possum
frustra per totam vitam iam id conor
Ea Materia est vicissatim Spiritus
etiam Chaos - Immensum Vacuum.
Acumine ingenii tibi non opus est
ad videndum quomodo omnis meditatio sua
Kamalakantam infatuavit.
[白ç‹]
-- Kamalakanta --
_ _ _ _ _
-- Infans in me --
Semper quando aliquis Te mente sua capere conatur
huius carminis cantor ridet, o Kali !!
posset-ne aliquis trans oceanum sine oris natare
attamen infans in me iam semper desiderat
Lunam manu tangere.
[白ç‹]
-- Ramprasad Sen --
_ _ _ _ _
-- " Mater Mater !!" --
Quamnam aliam invocem, Mater ?!
ad suam matrem solum infans eiulat
nec sum filius talis matris
ut quamque feminam matrem meam nominem.
Quamquam mater eas nates verberavit,
infans tamen vocabit " Mater Mater !!"
et adhaerescet firmius demum ei vesti.
Verum est Te non videre posse,
attamen infans deerratus sum
et iam semper voco: " Mater Mater !!"
[白ç‹]
-- Ramprasad Sen --
_ _ _ _ _
Ingezonden door
Geplaatst op
20-02-2017
Geef uw waardering
Op basis van 2 stemmen krijgt dit gedicht 1 van de 5 sterren.Social Media
Tags
Hindoeisme Kali Kind Moeder ShaktaReacties op ‘Kali Nigra Dea’
Er zijn nog geen reacties geplaatst bij dit gedicht, een reactie plaatsen kan hieronder!